L |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio
erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum
fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat,
Ascylton opprimebat ...
Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus ...
Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec
Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari
missionem ...
[p. 30]
Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam
horribile secretum ...
Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Utcunque
ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in
qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime
expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam
Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum,
“Itane est?” inquit Quartilla “etiam dormire vobis in mente
est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?” ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.