This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit
et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito “Ignoscite
mihi” inquit “amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen malicorium1 et taeda ex aceto.
Spero tamen, iamveterem2 pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes
taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re causa3 facere, non est quod
ilium pudeatur. Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum
tormentum esse quam continere. Hoc so[p. 82] lum vetare ne Iovis potest.
Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio
ullum vetuo4 facere
quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras
parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis in
cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio sic periisse, dum
nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque
eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in
medio lautitiarum, quod5
aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in
triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum
nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem,6 ego putabam petauristarios
intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed
Trimalchio expectatione discussa “Quem” inquit “ex eis vultis in
cenam statim fieri? gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias
rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.”
Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu
iussit occidi, et clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex
quadragesima respondisset, “Empticius an” inquit “domi natus?”
“Neutrum” inquit cocus “sed testamento Pansae tibi relictus sum.”
“Vide ergo” ait “ut diligenter ponas;[p. 84] si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.