L |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[130]
Libenter quidem parui
ancillae verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae
salutem. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis.
Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum:
quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in
haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive
verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed
instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit, nescio.
Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco,
voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin tamen cavere
iubes: tanquam ea1 maior
fieri[p. 290] possit, quae abstulit mihi, per quod etiam te habere
potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam
emendare permiseris” ...
Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi
diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus,
mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus,
hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone
cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater
convelleret.
1 ea Buecheler: iam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.