Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. cum paulisper silentium fuisset, “
expectari
nos”
inquit Marcius "
arbitror,
ut respondeamus
litteris tuis quas Corcyram misisti,
in quibus quaeris
quid ita legati1 cum militibus venerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus.
[
2]
ad hanc interrogationem tuam et non respondere vereor,
ne superbum sit,
et vera respondere ne nimis acerbum audienti
tibi videatur.
[
3]
sed cum aut verbis castigandus aut
armis sit qui foedus rumpit,
sicut bellum adversus
te alii quam mihi mandatum malim,
ita orationis
acerbitatem adversus hospitem,
utcumque est,
subibo,
sicut medici cum salutis causa tristiora
remedia adhibent.
2
[
4]
ex quo regnum adeptus es,
unam rem te quae facienda fuerit senatus fecisse censet,
3 quod legatos Romam ad renovandum foedus miseris,
quod ipsum tamen tibi non fuisse renovandum4 iudicat potius quam cum renovatum esset violandum.
[
5]
Abrupolim,
socium atque amicum populi Romani,
regno expulisti;
Arthetauri interfectores,
ut caede,
[p. 410]
ne quid ultra dicam,
te5 laetatum appareret,
recepisti,
6 qui7 omnium Illyriorum fidissimum Romanis8 regulum occiderant;
[
6]
per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus Delphos isti;
Byzantiis item contra foedus9 misisti auxilia;
cum Boeotis sociis10 nostris,
secretam tibi ipsi societatem quam non licebat iureiurando pepigisti;
[
7]
Thebanos legatos,
Euersam et Callicritum,
venientes ad11 nos,
quaerere malo quis interfecerit quam arguere.
in Aetolia12 bellum intestinum et caedes principum per quos,
[
8]
nisi per tuos,
factae videri possunt?
dolopes a te ipso evastati sunt.
Eumenes rex,
ab Roma cum in regnum rediret,
prope ut victima Delphis in sacrato loco ante aras mactatus,
quem insimulet piget referre;
[
9]
quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet,
certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos.
13
[
10]
haec ne dicerentur a me,
uno modo vitare14 potuisti,
non quaerendo quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur,
aut praesidia in sociorum urbes [p. 412] mitteremus.
quaerenti tibi superbius tacuissemus15 quam vera respondimus.
[
11]
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae16 praebeas agendae tuae apud senatum causae.