Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. consules ad id tempus in provinciam non
exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent
senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius
statutum patribus erat.
[2]
aucta etiam invidia est
Popili litteris1 quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia
eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri
quoque Ligurum populi ad arma ierunt.
[3]
tum vero
non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac
fas2 bellum intulisset et3 pacatos ad rebellandum4 [p. 350] incitasset, sed consules, quod non exirent in5 provinciam, in senatu increpiti.
[4]
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem,
quam de Liguribus deditis promulgare in animo
haberent, in senatu recitarunt.
[5]
sanciebatur ut qui ex
Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal.
Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in
servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret,
qui eam rem quaereret animadverteretque. ex
auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.
[6]
priusquam proficiscerentur consules, C.
Cicereio, praetori6 prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est.
[7]
is expositis quas in Corsica res gessisset postulatoque frustra7 triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit.
[8]
rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque.8 ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt. [p. 352]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.