Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. Fabius ab Suessula profectus Arpos primum
institit oppugnare. ubi cum a quingentis1 fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat,
quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum
adgredi statuit.
[2]
comparatis omnibus quae ad urbes
oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto
exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit,
et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit
eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum
locum scalas iussit ferre.
[3]
Porta ibi humilis et angusta
erat infrequenti via per desertam partem urbis. eam
portam scalis prius transgressos murum aperire2 ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae
copiae admoverentur: parata omnia atque instructa
sese3 habiturum.
[4]
ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit. imber ab note media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit,
[5?]
sonitusque4 primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam [p. 324]
partem hominum sopivit.
[6]
postquam portam5 tenebant, cornicines, in via paribus intervallis dispositos, canere iubent, ut consulem excirent.
[7]
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.