Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. is, tamquam reos ageret, ab1 ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste
atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse:
[2]
quid enim sua sponte2 Hieronymum, puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut
certe cum Hieronymo perire eos debuisse.
[3]
at illos
debitos iam morti destinatosque, alia nova scelera
post mortem tyranni molitos, palam primo, cum
clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni
creverit et quae procurator tenuerat pro domino
possederit;
[4]
proditus deinde ab eis qui in Insula
[p. 256]
erant, circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte
petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit,
[5?]
et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci,
cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis
creatus esset praetor.
[6]
sed animos eis regios regias
coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias
nuptas.
[7]
sub hanc vocem ex omnibus partibus
contionis clamor oritur nullam earum vivere debere
nec quemquam superesse tyrannorum stirpis.
[8]
ea
natura multitudinis est: aut servit humiliter aut
superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec
suscipere3 modice nec habere sciunt;
[9]
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem
et caedes inritent;
[10]
sicut tum extemplo praetores
rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius
quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur; missique a praetoribus Damaratam
Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges
Adranodori et Themisti, interfecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.