Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. eodem anno in Hispania varie res gestae.
nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent,
ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt;
[2]
defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni
P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis
sociorum animis in tempore advenisset.
[3]
primo ad
Castrum Album—locus est insignis caede magni
Hamilcaris—castra Romani habuere.
[4]
arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia
omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum inpune incursatum ab equitibus hostium fuerat et
ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros
interfecta,cessere inde Romani propius pacata loca et
ad montem Victoriae castra communivere.
[5]
eo Cn.
Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius,
tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto
[p. 308]
advenit, contraque castra Romana trans fluvium1 omnes consedere.
[6]
P. Scipio cum expeditis clam
profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes,
oppressissentque eum in patentibus campis, ni
tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
[7]
Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset,
ad Romanos defecit.
[8]
Carthaginienses Iliturgim
oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum
erat, videbanturque inopia maxime eum locum
expugnaturi.
[9]
Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret
opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et
postero die eruptione aeque felici pugnavit.
[10]
supra
duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus
mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
[11]
ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde
urbs—socii2 et hi3 Romanorum erant4 —a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.