previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt. [2] ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat [p. 310] pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum1 esset vulnus. [3] ceterum haud dubium fuit quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. iam2 non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas fossas3 novem et triginta elephanti pilis confixi. [4] hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. [5] ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. [6] sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit; [7] Galli4 plerique milites, iique5 pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis quibus priores6 eodemque eventu pugnavere. [8] plus octo milia hominum caesa, et haud7 multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli GallorumMoeniacapto et Vismaro nomina [p. 312] eranteo proelio ceciderunt. octo elephanti capti,8 tres occisi.

[9] cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse. [10] itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt; [11] et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum,in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.

1 A.U.C. 540

2 iam P(1): nam Madvig.

3 ipsas fossas riemann: ipsas P(2): ipsos ax: ipsum x: fossas Madvig.

4 Galli A.y valla: alii P(1) Madvig.

5 iique A.y valla: sique P(1): quippe Madvig.

6 priores valla: pr. orta P(11)A?: prius x.

7 et haud P(2) Conway: et non A: haud z Madvig.

8 A.U.C. 540

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Moenicaptus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Munda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saguntum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tragula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurinx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civisrnarus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Cornelius Scipio Calvus
    • Harper's, Munda
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AURINX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MUNDA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAGUNTUM
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: