Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se
interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes
recipere vellet,
[2]
permittente eo ad Demetriadem copias
admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset.
[3]
destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies
[p. 276]
noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem
etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant.
[4]
turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci
in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes,
ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi
satis ad obsidionem tolerandam habebant;
[5]
itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi.
[6]
ad primum
eius ingressum principum quidam urbe excesserunt,
Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites
— sic enim pacti erant—per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt.
[7]
erant et paucae naves
Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum
praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.