Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
is post
fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a
Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen
praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam
Achaeis tradidit.
[2]
id praemium belli suum esse aequum
censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem
legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.
[3]
Diophanes adversus haec purgare
interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.
[4]
quidam Achaeorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant
praetoris;
[5]
auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis.
omissa contentione vocis vultusque 'si utilem' inquit,
'possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos
habere sinerent;
[6]
ceterum sicut testudinem, ubi collecta
in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus video
esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudavit,
obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter
vos,
[7]
Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta
tueri facile,
[8]
simul aviditate plura amplectendi hinc
excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.'
[9]
adsentienti omni concilio
nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis
traditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.