Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
his ita in
senatu, incerto ad id, quae cuiusque provincia foret,
decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio
Graecia, Cornelio Italia evenit.
[2]
certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus
eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho,
quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius
consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia
pulvinaria.
[3]
id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: 'si duellum,
quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex
sententia senatus populique Romani confectum erit,
[4]
tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos
dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.
[5]
quisquis magistratus eos ludos quando ubique
faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.'
supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
[6]
consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque
evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio
[p. 248]
Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior.
his ita exercitus decreti:
[7]
A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio
consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa
Tarentum Brundisiumque.
[8]
L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M.
Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut
novorum militum tria milia duceret et trecentos equites,
ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia
civium Romanorum esset.
[9]
idem supplementi ad C.
Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam
citeriorem est missum.
[10]
M. Aemilius Lepidus ab L.
Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus;
[11]
L. Valerium, si ita videretur,
pro praetore in provincia retinere et provinciam ita
dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset,
altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram
L. Valerius viginti navibus longis custodiret.
[12]
eidem
praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque
in Graeciam curaret.
[13]
idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non
in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.
[14]
C. Livius praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naves accipere.
[15]
veteres naves,
quae in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M.
Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem
socios navales libertinos legeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.