Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam uenit; isque cum agmine captiuorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit.
[2]
postero die in senatum introductus captam Carthaginem caput Hispaniae uno die, receptasque aliquot urbes quae defecissent nouasque in societatem adscitas exposuit;
[3]
ex captiuis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Ualeri Messallae. maxime mouit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, uix Hannibali atque eius armis obsistentem.
[4]
productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decreuit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus uenerat nauibus redire in Hispaniam iussit.
[5]
—Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint,
[6]
[p. 27016]quod mihi minus simile ueri uisum est annum integrum Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse.
[7]
Q. Fabio Maximo quintum Q. Fuluio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus prouincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fuluius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.
[8]
M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti prouincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Ueturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. exercitus ita per prouincias diuisi:
[9]
Fuluio duae legiones quas in Sicilia M. Ualerius Laeuinus haberet, Fabio, quibus
[10]
in Etruria C. Calpurnius praefuisset: urbanus exercitus ut in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem praeesset prouinciae exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Fuluius habuisset T. Quinctius obtineret:
[11]
[p. 27017]C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore prouinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae;
[12]
M. Ualerio cum L. Cincio—iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium—Cannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legionibus Cn. Fului superessent iussi.
[13]
conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fului exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant.
[14]
C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Uolso eam prouinciam obtinuerat decretae.
[15]
P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae:
[16]
cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Ualerium Laeuinum traicere aut mittere seu L. Cincium seu M. Ualerium Messallam uellet.
[17]
[p. 27018]nec de Hispania quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec reuocati ab senatu forent prorogatum imperium est. ita prouinciae exercituumque in eum annum partita imperia.