previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque cum agmine captivorum [p. 364] ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. [2] postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniae, uno die receptasque aliquot urbes, quae defecissent, novasque in societatem adscitas exposuit. [3] ex captivis comperta iis fere congruentia, quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae. maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam vix Hannibali atque eius armis obsistentem. [4] productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit. [5] Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse, qui anno insequenti captam tradiderint; [6] sed mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.

[7] Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. [8] M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. [9] exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones, quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus ut in Etruriam succederet; [10] C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam exercitumque, quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius obtineret. [11] C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretae. M. Valerio cum L. Cincio— [12] iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperiumCannensis exercitus datus, [p. 365] euinque supplere ex militibus, qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent, iussi. [13] conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia, sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. [14] C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones, quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat, decretae. [15] P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae; [16] cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium Laevinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet. [17] nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est. ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (40 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: