previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [p. 27067] ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. [2] habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. aduersus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero euentu pugnauit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit; [3] in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritimam terrestremque. [4] eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis uenerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander, rex Athamanum. [5] omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, graue libertati futurum, immisceretur. [6] de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. [7] [p. 27068]profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae uenit ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. [8] inde praesidio relicto aduersus Attalum si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum leuisque armaturae Argos uenit. [9] ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Macedonum reges ex ea ciuitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. [10] ibi de Aetolico finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset. [11] sed ea omnia uixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbauere postquam et Attalum Aeginam uenisse et Romanam classem stare ad Naupactum audiuere. [12] uocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parua contra fidem conuentionis tempore indutiarum facta; [13] postremo negarunt dirimi bellum posse nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. [14] [p. 27069] enimuero indignum ratus Philippus uictos uictori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. [15] ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis nauibus acceptis, [16] quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia uenientibus nauibus, statuerat nauali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. ipse ab eo concilio Argos regressus; [17] iam enim Nemeorum appetebat tempus, quae celebrari uolebat praesentia sua.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lamia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Naupactum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nemea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ptolemaeo Philopatori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pylus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pyrrhias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scerdilaedus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardiaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atintania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M'. Acilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bithynia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeotia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euboea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraeorum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NE´MEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATINTA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHIOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LA´MIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PYLUS
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
    • Smith's Bio, Pleuratus
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
    • Smith's Bio, Py'rrhias
    • Smith's Bio, Scerdilaidas
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: