previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret; [2] [p. 27061]tum quoque uallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in quem speculatum irent placuisset, uasa conligerent et sequerentur. exiguum campi ante castra erat; [3] inde in collem aperta undique et conspecta ferebat uia. Numidis speculator nequaquam in spem tantae rei positus sed si quos uagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur. [4] non ante apparuere quibus obuiis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent uiam; tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. [5] cum in ea ualle consules essent ut neque euadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumuenti haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset ni coepta ab Etruscis fuga pauorem ceteris iniecisset. [6] non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; [7] sed postquam uolneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum uidere, tum et ipsiperpauci autem supererantcum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effugerunt. [8] [p. 27062]interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, <L.> Arrenius captus; et lictores consulum quinque uiui in hostium potestatem uenerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt; [9] equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeuiginti uiui capti. [10] tumultuatum et in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra uenientes cernunt. [11] mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetateiam enim maior sexaginta annis eratneque pro ueteris prudentia ducis tam improuide se collegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat. [12] multos circa unam rem ambitus fecerim si quae de Marcelli morte uariant auctores, omnia exsequi uelim. [13] ut omittam alios, Coelius triplicem gestae reiordinem edit, unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert. [14] ceterum ita fama uariat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumuentum tradant.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: