previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [p. 27059] Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus uicerat uictusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret nec spem nec metum ex uano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum censebat; [2] itaque totus in suas artes uersus insidiis locum quaerebat. [3] leuia tamen proelia inter bina castra uario euentu fiebant. quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt; [4] et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt. [5] ea ita futura per quosdam Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento uiam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; [6] in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme uiui capti, alii dissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere. [7] tumulus erat siluestris inter Punica et Romana castra ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae uergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. [8] itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione mouebatur ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. [9] [p. 27060]fremebant uolgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, uelut in ceruicibus haberet hostem. [10] mouit ea res Marcellum, et collegae 'quin imus' inquit 'ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.' [11] adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis uiginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; [12] secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius. [13] immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum et prima hostia caesa iocur sine capite inuentum, in secunda omnia comparuisse quae adsolent, auctum etiam uisum in capite; [14] nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: