previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; [2] et ad prima ac dubia signa ueris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut ui aut uoluntate adiuncturus. [3] transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superauerit. uento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes uertice intorti adfligebantur, constitere; [4] [p. 21077]dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, auersi a uento parumper consedere. [5] tum uero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; [6] tandem effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium uisum est. [7] id uero laboris uelut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec quod statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente. [8] et mox aqua leuata uento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum niuosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti; [9] tantaque uis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac leuare uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis uix flectere artus poterant. [10] deinde, ut tandem agitando sese mouere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. [11] biduum eo loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: