previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, aduocata contione uarie militum uersat animos castigando adhortandoque: [2] [p. 21037]mirari se quinam pectora semper impauida repens terror inuaserit. per tot annos uincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae quas duo diuersa maria amplectantur Carthaginiensium essent. [3] indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent uelut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. [4] tum nemini uisum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter: [5] nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis ui traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, [6] quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? [7] fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus. [8] [p. 21038] eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas sed aduenas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. [9] militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid inuium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? [10] Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum uideri quod inceptum moretur? [11] cepisse quondam Gallos ea quae adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo atque uirtute genti per eos dies totiens ab se uictae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.78
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NOXA´LIS ACTIO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: