previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. iam ambo consules et quidquid Romanarum uirium erat Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat. [2] [p. 21068]tamen consul alter, equestri proelio uno et uolnere suo comminutus, trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur. [3] quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum fauorem haud dubie gratiam uictoris spectantes. [4] id Romani, modo ne quid mouerent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se uenisse ad liberandos eos dictitans. [5] ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit. [6] egentes ope Galli, cum ad id dubios seruassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad uindices futuros declinant legatisque ad consulem missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant. [7] Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora, tum, ut alia uetustate obsoleuissent, ob recentem Boiorum perfidiam: [8] Sempronius contra continendis in fide sociis maximum uinculum esse primos qui eguissent ope defensos censebat. [9] tum collega cunctante equitatum suum mille peditum, iaculatoribus ferme, admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. [10] [p. 21069]sparsos et incompositos, ad hoc graues praeda plerosque cum inopinato inuasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi, rursus subsidio suorum proelium restituere. [11] uaria inde pugna <inter recedentes in>sequentesque, cumque ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium <cum caedes esset, penes> Romanos fama uictoriae fuit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=91
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.3
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: