previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, [2] C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum, dilectu nouo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamineabscesserant enim metu hostesTannetum peruenit. [3] et P. Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione noua, profectus ab urbe sexaginta longis nauibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde [4] Saluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodanipluribus enim diuisus amnis in mare decurritcastra locat, uixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. [5] [p. 21032]quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia uisendosque ex tuto hostes praemittit. [6] Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Uolcarum peruenerat agrum, gentis ualidae. colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam [amnis] armis obtinebant. [7] ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naues undique contrahendas fabricandasque; simul et ipsi traici exercitum leuarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. itaque ingens coacta uis nauium est lintriumque temere ad uicinalem usum paratarum; [8] nouasque alias primum Galli incohantes cauabant ex singulis arboribus, [9] deinde et ipsi milites simul copia materiae, simul facilitate operis inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquae et capere onera possent curantes, raptim quibus se suaque transueherent faciebant.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero, Letter XCVII: ad familiares 11.9
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massilienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saluvii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Voleas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exploratores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Harper's, Volcae
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LACETA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MASSI´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MU´TINA
    • Smith's Bio, Serra'nus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: