Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
[p. 21067] a Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.
[2]
aduenienti Hamilcar Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies reditum Lilybaeum captiuique et a consule et a praetore, praeter insignes nobilitate uiros, sub corona uenierunt. postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Uolcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit;
[3]
nec quisquam hostium circa eas insulas inuentus;
[4]
iam forte transmiserant ad uastandam Italiae oram depopulatoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant.
[5]
repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium missae traduntur.
[6]
multis simul anxius curis exercitum extemplo in naues impositum Ariminum mari supero misit, Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit,
[7]
M. Aemilio praetori quinquaginta nauium classem expleuit. ipse compositis Siciliae rebus decem nauibus oram Italiae legens Ariminum peruenit. inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen collegae coniungitur.