previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II.

Ut episcopus Iohannes mutum benedicendo curauerit.


John, Bishop of Hexham.
CUIUS regni principio defuncto Eata episcopo, Iohannes uir sanctus Hagustaldensis ecclesiae praesulatum suscepit; de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus.

Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat. Cumque tempore quodam, incipiente quadragesima, ibidem mansurus adueniret, iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate uel inopia grauatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam elimosynam possent; sic enim semper facere solebat.

Erat autem in uilla non longe posita quidam

He cures a dumb boy.
adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una quadragesimae esset impleta septimana, sequente dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit: ‘Dicito,’ inquiens, ‘aliquod uerbum, dicito gae,’ quod est lingua Anglorum uerbum adfirmandi et consentiendi, id est, etiam. Dixit ille statim, soluto uinculo linguae, quod iussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: ‘Dicito A’; dixit ille A. ‘Dicito B’; dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere, et fecit; neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente, quantum uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere; in similitudinem illius diu claudi, qui curatus ab apostolis Petro et Iohanne, exiliens stetit, et
Act. iii. 2-8.
ambulabat; et intrauit cum illis in templum, ambulans, et exiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus. Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.

Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus. Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo, ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reuersus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: