previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVII [XIX].

Ut Edilthryd regina uirgo perpetua permanserit, cuius nec corpus in monumento corrumpi potuerit.


ACCEPIT autem rex Ecgfrid coniugem nomine
Ethelthryth (Audrey) wife of Egfrid,
Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, uiri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii; quam et alter ante illum uir habuerat uxorem, princeps uidelicet Australium Gyruiorum uocabulo Tondberct. Sed illo post modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato; cuius consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit uirginitatis integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam uenisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius esse certissimum; adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo praecedente aliquoties factum fideles historiae
cf. Matt. xxviii. 20.
narrant; donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum diuini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quia uirili contactu incorrupta durauerit.

Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas

takes the veil.
relinquere, atque in monasterio, tantum uero regi Christo seruire permitteretur; ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbæ abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido. Post annum
Abbess of Ely. Mode of life and character.
uero ipsa facta est abbatissa in regione, quae uocatur Elge; ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia, ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti uoluerit; raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lauari uoluerit; et tunc nouissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi; raro praeter maiora sollemnia, uel artiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducauerit; semper, si non infirmitas grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta persteterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit. Rapta est autem ad Dominum
Her death
in medio suorum, post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat; et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.

Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta,

and translation.
placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri; iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent; qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur; et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. Unde intellegentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.

Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi

Her body found uncorrupted
aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo condita; sicut et praefatus antistes Uilfrid, et multi alii, qui nouere, testantur; sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit; qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla; ‘Iusseruntque me,’ inquit, ‘incidere tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat; quod dum facerem, uidebatur illa per biduum aliquanto leuius habere; ita ut multi putarent, quia sanari posset a langore. Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit. Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoce clara proclamare: ‘Sit gloria nomini Domini.’ Nec multo post clamauerunt me intus, reserato ostio papilionis; uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo uirginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto uultus indumento, monstrauerunt mihi etiam uulnus incisurae, quod feceram, curatum; ita ut mirum in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis uestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus inuolutum erat corpus, integra apparuerunt, et ita noua, ut ipso die uiderentur castis eius membris esse circumdata.’ Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore maxillae siue colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: ‘Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare; et credo, quod ideo me superna pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu superuacuae leuitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris
Miracles.
ardorque promineat.’ Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas. Sed et loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent. Lauerunt igitur uirgines corpus, et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna ueneratione habetur. Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset; et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.

The Isle of Ely.
Est autem Elge in prouincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis; unde et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit; ubi monasterium habere desiderauit memorata Christi famula, quoniam de prouincia eorundem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: