previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII [XX].

Hymnus de illa.


UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus; et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.

Alma Deus Trinitas, quae saecula cuncta gubernas,

Hymn in honour of Ethelthryth.
Adnue iam coeptis, alma Deus Trinitas.

Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus; Munera nos Christi, bella Maro resonet.

Carmina casta mihi, fedae non raptus Helenae; Luxus erit lubricis, carmina casta mihi.

Dona superna loquar, miserae non proelia Troiae; Terra quibus gaudet, dona superna loquar.

En Deus altus adit uenerandae uirginis aluum, Liberet ut homines, en Deus altus adit.

Femina uirgo parit mundi deuota parentem, Porta Maria Dei, femina uirgo parit.

Gaudet amica cohors de uirgine matre tonantis; Uirginitate micans gaudet amica cohors.

Huius honor genuit casto de germine plures, Uirgineos flores huius honor genuit.

Ignibus usta feris, uirgo non cessit Agathe, Eulalia et perfert, ignibus usta feris.

Kasta feras superat mentis pro culmine Tecla, Eufemia sacras kasta feras superat.

Laeta ridet gladios ferro robustior Agnes, Caecilia infestos laeta ridet gladios.

Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe uiget.

Nostra quoque egregia iam tempora uirgo beauit; Aedilthryda nitet nostra quoque egregia.

Orta patre eximio, regali et stemmate clara, Nobilior Domino est, orta patre eximio.

Percipit inde decus reginae, et sceptra sub astris, Plus super astra manens, percipit inde decus.

Quid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo? Sponsus adest Christus; quid petis, alma, uirum?

Regis ut aetherei matrem iam credo sequaris, Tu quoque sis mater regis ut aetherei.

Sponsa dicata Deo bis sex regnauerat annis, Inque monasterio est sponsa dicata Deo.

Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis, Reddidit atque animam tota sacrata polo.

Uirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres, Nec putet in tumulo uirginis alma caro.

Xriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro Inuiolata nitet: Xriste, tui est operis.

Ydros et ater abit sacrae pro uestis honore, Morbi diffugiunt, ydros et ater abit.

Zelus in hoste furit, quondam qui uicerat Euam; Uirgo triumphat ouans, zelus in hoste furit.

Aspice, nupta Deo, quae sit tibi gloria terris; Quae maneat caelis, aspice, nupta Deo.

Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.

Et noua dulcisono modularis carmina plectro, Sponsa hymno exultas et noua dulcisono.

Nullus ab altithroni comitatu segregat agni, Quam affectu tulerat nullus ab altithroni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: