previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV.

Ut Brettones fame famosa coacti, barbaros suis e finibus pepulerint; nec mora, frugum copia, luxuria, pestilentia, et exterminium gentis secutum sit.


Gildas, § 20.
INTEREA Brettones fames sua praefata magis
The Britons repel their enemies.
magisque adficiens, ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit uictas infestis praedonibus dare manus, alios uero numquam, quin potius confidentes in diuinum, ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue rebellabant; et tum primum inimicis, qui per multos annos praedas in terra agebant, strages dare coeperunt.
ib. § 21.
Reuertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus, post non longum tempus reuersuri; Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt.

Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum

Return of prosperity Consequent demoralisation.
copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit; cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adcelerauit; crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores egerunt; ebrietati, animositati, litigio,
Gildas, § 22. cf. Matth xi. 29.
contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes. Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent; sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte animae, qua peccando sternebantur, reuocari poterant. Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta
The Britons call in the Saxons.
est. Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones; placuitque omnibus cum suo rege
ib. § 23.
Uurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium uocarent; quod Domini nutu dispositum esse constat, ut ueniret contra improbos malum, sicut euidentius rerum exitus probauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: