previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XI.

Ut rex eiusdem prouinciae Sebbi in monachicha uitam conuersations finierit.


EO tempore praeerat regno Orientalium Saxonum,
Character of Sebbi, King of the East Saxons.
ut idem etiam libellus docet, uir multum Deo deuotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus; uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. Unde multis uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, uel potius mundo seruire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.

Story of his death,
Qui cum ingrauescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret, uel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. Uidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu; quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore; sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuauit. Quod ita utrumque, ut ex uisione didicit, conpletum est. Nam die dehinc tertio, conpleta hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum.

and burial.
Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum; sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum. Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur. Sed mira res et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi; a parte uero pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: