previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXV.

Ut quaestio sit mota de tempore paschae aduersus eos, qui de Scottia uenerant.


INTEREA Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan
Finan builds a wooden church at Lindisfarne.
pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit; quam tempore sequente reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Petri dedicauit. Sed et episcopus loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque parietes eius, cooperire curauit.

His temporibus quaestio facta est frequens et magna

The Paschal controversy.
de obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de Cantia uel de Galliis aduenerant, quod Scotti dominicum paschae diem contra uniuersalis ecclesiae morem celebrarent. Erat in his acerrimus ueri paschae defensor nomine Ronan, natione quidem Scottus, sed in Galliae uel Italiae partibus regulam ecclesiasticae ueritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen Finanum emendare potuit; quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando et apertum ueritatis aduersarium reddidit. Obseruabat autem Iacob diaconus quondam, ut supra docuimus, uenerabilis archiepiscopi Paulini, uerum et catholicum pascha cum omnibus, quos ad correctiorem uiam erudire poterat. Obseruabat et regina Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia fieri uiderat, habens secum de Cantia presbyterum catholicae obseruationis, nomine Romanum. Unde nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret. Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit. Unde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter sentiebant, merito diligebatur; nec solum a mediocribus, uerum ab ipsis quoque episcopis, Honorio Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi habitus est.

Colman succeeds Finan.
Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et de aliis ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia nata est. Unde merito mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto
cf. Gal. ii. 2.
Christianitatis uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent. Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu uidelicet regis, et filii eius Alchfridi. Quia nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat; porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum
Eddius, c. 6.
Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat; unde ei etiam donauerat
ib. c. 8.
monasterium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum. Quem uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet,
ib. c. 9.
et uitam. Uenerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis et Uilfridi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur; qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in praefato suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum
ib. c. 10.
ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota
Synod of Whitby, A. D. 664.
ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenœshalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet. Ueneruntque illo rcges ambo, pater scilicet et filius; episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris. Iacobus et Romanus in horum parte erant; Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio uigilantissimus utriusque partis extitit.

Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod

Oswy's opening speech.
oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent; inquirendum potius, quae esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam; iussit primo dicere episcopum suum
Colman defends the Celtic usage,
Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: ‘Pascha,’ inquit, ‘hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur.’ Quo haec et his similia dicente, iussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suae obseruationis, unde initium haberet, uel qua hunc auctoritate sequeretur. Respondit Agilberctus: ‘Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae traditionis cultoribus; et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per
Wilfrid, the Roman.
interpretem, potest explanare, quae sentimus.’ Tum Uilfrid, iubente rege, ut diceret, ita exorsus est: ‘Pasca, quod facimus,’ inquit, ‘uidimus Romae, ubi beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus; hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus; praeter hos tantum et obstinationis eorum conplices, Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.’ Cui haec dicenti respondit Colmanus: ‘Mirum quare stultum appellare uelitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur; cum ipsum sapientissime uixisse omnis mundus nouerit.’ At Uilfridus: ‘Absit,’ inquit, ‘ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim, quod
Act.xvi.3.
Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo
ib.xxi. 26.
immolauit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti
ib. xviii. 18.
totondit; ad nihil uidelicet utile, nisi ad scandalum uitandum Iudaeorum. Hinc quod eidem Paulo Iacobus
ib.xxi. 20.
ait: ‘Uides, frater, quot milia sunt in Iudaeis, qui crediderunt; et omnes hi aemulatores sunt legis.’ Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium. Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi ad uesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum haec sabbato, an alia qualibet feria proueniret. At uero Petrus cum Romae praedicaret, memor, quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum consuetudinem ac praecepta legis XIIIIam lunam primi mensis, aeque sicut Iohannes, orientem ad uesperam semper exspectaret; et hac exorta, si dominica dies, quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura, in ipsa uespera pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia inchoabat; sicque fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur. Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est; in quam obseruantiam imitandam omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem ecclesia conuersa est. Et hoc esse uerum pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Niceno concilio non statutum nouiter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet historia. Unde constat uos, Colmane, neque Iohannis, ut autumatis, exempla sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis, neque legi, neque euangelio in obseruatione uestri paschae congruere. Iohannes enim ad legis Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati curabat; quod uos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis. Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat; quod uos non facitis, qui a XIIIIa usque ad XX-am lunam diem dominicum paschae obseruatis; ita ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis, cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator euangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa uel uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti sacramenta in commemorationem suae passionis ecclesiae celebranda tradidit. Item lunam XXIam, quam lex maxime celebrandam commendauit, a celebratione uestri paschae funditus eliminatis; sicque, ut dixi, in celebratione summae festiuitatis neque Iohanni, neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.’

Reply of Colman.
His contra Colmanus: ‘Numquid,’ ait, ‘Anatolius uir sanctus, et in praefata historia ecclesiastica multum laudatus, legi uel euangelio contraria sapuit, qui a XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit? Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est? cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati caelestia signa, et uirtutum quae fecerunt miracula testimonium praebuerunt; quos ipse sanctos esse non dubitans, semper eorum uitam, mores, et disciplinam sequi non desisto.’

At Uilfridus: ‘Constat,’ inquit, ‘Anatolium uirum

Reply of Wilfrid.
sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid uobis cum illo, cum nec eius decreta seruetis? Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur. Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet. Cuius regulam distinctionis uos ignorasse probat, quod aliquoties pascha manifestissime ante plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem
cf Matth. vii 22, 23.
respondere; quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit. Sed absit, ut hoc de patribus uestris dicam, quia iustius multo est de incognitis bonum credere quam malum. Unde et illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam, quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quae sequerentur, ostenderet; quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus calculator adueniret, sic eius monita fuisse secuturos, quomodo ea, quae nouerant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de angulo extremae insulae praeferenda? Et si sanctus erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait: ‘Tu es Petrus,
Matth. xvi. 18, 19.
et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum?

Conclusion of Oswy.
Haec perorante Uilfrido, dixit rex: ‘Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?’ Qui ait: ‘Uere, rex.’ At ille: ‘Habetis,’ inquit, ‘uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?’ At ille ait: ‘Nihil.’ Rursum rex: ‘Si utrique uestrum,’ inquit, ‘in hoc sine ulla controuersia consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a Domino?’ Responderunt: ‘Etiam,’ utrique. At ille ita conclusit: ‘Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; sed, in quantum noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.’

Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese transferre festinabant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
664 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: