previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XX.

Ut occiso Aeduine Paulinus Cantiam rediens Hrofensis ecclosiae praesulatum susceperit.


AT uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militauit, rebellauit aduersus eum Caedualla rex Brettonum, auxilium praebente illi Penda uiro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis eiusdem regno annis XX et IIbus uaria
Edwin killed in the Battle of Hatfield, Oct. 12, 633.
sorte praefuit; et conserto graui proelio in campo, qui uocatur Haethfelth, occisus est Æduini die IIII Iduum Octobrium, anno dominicae incarnationis DCXXXIII, cum esset annorum XL et VIII; eiusque totus uel interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus est.

Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia

Devastation of Northumbria.
uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano saeuior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus; at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid inpendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum, fidem religionemque Anglorum pro nihil habere, neque in aliquo eis magis communicare quam paganis. Adlatum est autem caput Aeduini regis Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osuald perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipse discipulis uerbum uitae susceperat.

Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius

Paulinus retires to Kent with Ethelberg and Eanfled.
articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce Basso milite regis Æduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium Æduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur.

He succeeds Romanus at Rochester.
Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat fluctibus Italici maris; ac per hoc curam illius praefatus Paulinus inuitatione Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.

Heroism of James the Deacon.
Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit; cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere; et ipse senex ac plenus dierum, iuxta
Iob xlii. 16.
scripturas, patrum uiam secutus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
633 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: