previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVII.

Ut idem ab Honorio papa exhortatorias litteras acceperit, qui etiam Paulino pallium miserit.


QUO tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino euangelizante, conuersam esse didicit, misit eidem Paulino pallium; misit et regi Æduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent. Quarum uidelicet litterarum iste est ordo:

Letter of Honorius
Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio Æduino regi Anglorum Honorius episcopus seruus
to Edwin, June 11, 634.
seruorum Dei salutem.

Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis. Quod enim Deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes, eum colere, eique uota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis; ut, qui uos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et caelestis patriae uobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur uestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro uestris animabus libenter exercuit, habetote; quatinus eius oratio et regnum uestrum populumque augeat, et uos omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero, quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus; et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.

Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: