previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XII.

Ut Aeduini per uisionem quondam sibi exuli ostensam sit ad credendum prouocatus.


Mysterious experience
HAEC quidem memoratus papa Bonifatius de salute regis Aeduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud
of Edwin, during his exile in East Anglia.
Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius. Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret; tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.

Erat autem oraculum huiusmodi. Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret; qui libenter eum excipiens, promisit se, quae petebatur, esse facturum. At postquam Aedilfrid in hac eum prouincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent; neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui uel minis fractus, uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit: ‘Si ergo uis, hac ipsa hora educam te de hac prouincia, et ea in loca introducam, ubi numquam te uel Reduald, uel Aedilfrid inuenire ualeant.’ Qui ait: ‘Gratias quidem ago beneuolentiae tuae; non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisque morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?’ Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.

Cumque diu tacitis mentis angoribus, et caeco

cf. Verg. Aen. iv. 2.
carperetur igni, uidit subito intempesta nocte silentio adpropinquantem sibi hominem uultus habitusque incogniti; quem uidens, ut ignotum et inopinatum, non parum expauit. At ille accedens salutauit eum, et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus, et alto sopore pressis, solus ipse mestus in lapide peruigil sederet. At ille uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: ‘Ne me aestimes tuae mestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire; scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare uelis ei, siqui sit, qui his te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.’ Qui cum se omnia, quae posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: ‘Quod
Prophecy of his future greatness.
si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in ueritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas?’ At Aeduini constantior interrogando factus, non dubitauit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: ‘Si autem,’ inquit, ‘is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?’ Nec distulit Æduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam capiti eius dicens: ‘Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas.’ Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.

Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum: ‘Surge,’ inquit, ‘intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed

Its fulfilment at the Battle of the Idle.
etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlæ; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Rægenheri, occisus est. Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.

Paulinus reminds him of it.
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus: ‘Ecce,’ inquit, ‘hostium manus, quos timuisti, Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: