5. stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore,
quo praesente?
[14]
quis spopondisse me dicit? nemo. hic
ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae,
satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni,
satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium
iudicari debeat. pecunia petita est certa; cum tertia parte
sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut
expensa lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius
confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant,
stipulatam non esse taciturnitas testium concedit.
quid ergo est?
[15]
quod et reus is est cui et pecunia levissima
et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem
nos non minus bene de nobis existimare quam secundum
nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter
eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus,
perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima,
omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa
et comprehensa sint, perinde dicemus. illa superior fuit
oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec
ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae,
haec bonae existimationis causa comparata.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.