[38]
quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius
nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam
pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui
Roscio omne quod debuit dissolvit? cur in re tam
vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova
haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis
scriptor, testis arbiterque? tu, Piso; tu enim
Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset,
quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↃↃↃ
hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem
eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio
dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.