15. Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS
ccciↃↃↃ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et
Manilio dixit? hoc ego loco soluto et quieto sum animo et
quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro;
firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum
causa Rosci communita est.
[44]
si iam tibi deliberatum
est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde.
Manilio et Luscio negas esse credendum? dic, aude; est
tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox.
quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam
ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos
et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos?
non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis
severissime fructum quem meruerunt retribuam. magis
mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam
illorum severissima senectus desiderat meam laudem.
[45]
tibi
vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum
potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio
iuratis in alieno iudicio credas. reliquum est ut Cluvium
falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. quod si facit,
qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem
probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit?
eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem
et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem
iudicem, refugere non deberet, cum testem producam,
reprehendere audebit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.