previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [40]

Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↃↃↃ separatim Fannio dissolvit? hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↃↃↃ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse. [41] si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? nulla. addictus erat tibi? non. frustra tempus contero. 'omnino,' inquit, 'HS ccciↃↃↃ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↃↃↃ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus? quo teste igitur hoc planum faciam? [42] venerat, ut opinor, haec res in iudicium. certe. quis erat petitor? Fannius. quis reus? Flavius. quis iudex? Cluvius. ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. reum? Flavius est. is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis. iudicem? Cluvius est. quid is dicit? HS ccciↃↃↃ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit. [43] nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. recitabimus. erras; inani et tenui spe te consolaris. recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. “testimonium T. Manili et C. Lvsci Ocreae.” Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? planius atque apertius dicam.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: