[79]
quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et
quem ad modum illum agrum esset distributurus. respondit
a Romilia tribu se initium esse facturum. primum
quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur,
ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui
habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas
ostenditur? aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere
omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat,
a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat.
si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem
tantum numerum hominum posse in agrum Campanum
intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem
populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno
plebis patiemini?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.