[31]
sint igitur xviri neque veris comitiis, hoc est, populi
suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem
vetustatis per xxx lictores auspiciorum causa adumbratis
constituti. videte nunc eos qui a vobis nihil potestatis
acceperint quanto maioribus ornamentis adficiat quam
omnes nos adfecti sumus quibus vos amplissimas potestates
dedistis. iubet auspicia coloniarum deducendarum causa
xviros habere pullariosque, '“eodem ivre”,' inquit, '“qvo
habvervnt iiiviri lege Sempronia.”' audes etiam, Rulle,
mentionem facere legis Semproniae, nec te ea lex ipsa commonet
iiiviros illos xxxv tribuum suffragio creatos esse?
et cum tu a Ti. Gracchi aequitate ac pudore longissime
remotus sis, id quod dissimillima ratione factum sit eodem
iure putas esse oportere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.