[80]
quod si posset ager iste ad vos pervenire,
nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis?
Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae
pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum
vectigalium, horreum legionum, solacium annonae
disperire patiemini? an obliti estis Italico bello amissis
ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus
alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani
vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione
temporis pendere? quid nos Asiae portus, quid Syriae
ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima
suspicione praedonum aut hostium iniecta?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.