[19]
maiores
nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune,
omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud
quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt,
non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam
externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed
consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis
moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium
praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis
ac vobis novam dominationem comparare, credo,
quam perniciosa essent non videretis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.