This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae deo displicent, fiant. Nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui deum diligunt, quam in eis, qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit scriptura divina: Nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem dei manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum. Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo
[p. 426]
modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae deus prohibet et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.