previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[14] Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet, quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem primum deus fecit, etiam femineus sexus praeceptum accepit. Quaecumque convicio vel maledicto vel etiam criminis obiectu alteram laeserit, meminerit [p. 400] satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae autem numquam vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis. Non autem carnalis sed spiritalis inter vos debet esse dilectio; nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis. [p. 402]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: