This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum et considerantissima voluntate tranquillum? Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros, bonos atque honestos viros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab epi-
[p. 98]
scopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem; aut. si consentit ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum scripturas quid in vero sit perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Mileum, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria nisi Hipponiensis ecclesiae. Mihi tota huius quaestionis ratio maxime cum Proculiano est. Sed si forte inparem se putat, cuius voluerit collegae sui inploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus quod ad ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt vel nobis inponunt earundem civitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.