previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. (A. D. 396 Epistula XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus

Scit deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo Christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis qui in eius dissensione indigne atque impie perseverant, eumque motum animi mei esse pacificum neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur et per nostrum ministerium deo iuvante manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeas [2] Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans; minatur eidem matri se in partem Donati translaturum et eam quam incredibili furore solet caedere, perempturum; minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur; constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus [p. 94] et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renovatus opponitur. [3] Haecine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim; novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc ecclesia, mater spiritalis; caeditur et ipsa in sacramentis, quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: ‘Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam? Inveni quid faciam: iniuriis, quibus potest, etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra eius doleant; eundum 1 mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua ibi natus sum, destruere formam quam in utero eius accepi; ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam; quae me posterior peperit, efferat prior; ad huius dolorem spiritaliter moriar, ad illius caedem carnaliter vivam.’ Quid aliud expectamus, vir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: ‘Transferam me in partem Donati et bibam sanguinem tuum?’ Ecce iam conscientia cruentus, veste de-albatus perficit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo [p. 96] placent ista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat. [4] Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat. Verum tamen ego tanto animi dolore percussus quid facerem, nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt et mihi dicitur: Tace? Avertat a me dominus hanc amentiam, ut, cum ipse mihi imperet per apostolum suum et dicat ab episcopo refelli oportere docentes, quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam. Quod enim publicis gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam maxime in aliis civitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiavit officium. [5] Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum et considerantissima voluntate tranquillum? Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros, bonos atque honestos viros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab epi- [p. 98] scopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem; aut. si consentit ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum scripturas quid in vero sit perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Mileum, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria nisi Hipponiensis ecclesiae. Mihi tota huius quaestionis ratio maxime cum Proculiano est. Sed si forte inparem se putat, cuius voluerit collegae sui inploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus quod ad ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt vel nobis inponunt earundem civitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri. [6] Quamquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intellego: si [p. 100] doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem quae vel de sanctis scripturis vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior? Postremo est hic frater et collega meus Samsucius, episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit quales iste dicitur formidare; ipse adsit, agat cum illo; rogabo eum et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum dominus pro veritate certantem, quamvis sermone inpolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adiuvabit. Nulla ergo causa est cur ad alios nescio quos differat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: