Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
[35]
tum fuit Lysias ipse quidem in causis
forensibus non versatus1, sed egregie subtilis scriptor atque
elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere.
Nam plane quidem perfectum et quoi2 nihil admodum desit
[p. 1011]
Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in
eis3 causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil
versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici4, nihil
presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius;
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver-
borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset5
elatius.
[36]
huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et
Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta,
Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc
copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor-
ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua6 naturalis
inesset, non fucatus nitor.
[37]
phalereus enim successit eis seni-
bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium,
sed non tam armis institutus quam palaestra7. Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces-
serat enim in solem et pulverem, non ut e militari taberna-
culo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
[38]
hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque
reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis;
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri-
ngeret, [et8] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non,
quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus
esset auditus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.