Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
193. hoc
tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam a malo1 delectatur2, eo est contentus; esse melius
non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet
enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec
res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus
orationis valet.
[194]
qua re quis ex populo, cum Q. Scaevolam
pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante
dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius
aut exspectaret aut posse fieri3 putaret?
[195]
cum is hoc probare
vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si pupillus
ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,' pupillo
non nato heredem esse non posse: quid ille non dixit de
testamentorum iure? de antiquis formulis? quem ad modum
scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?
[196]
quam captiosum esse populo, quod scriptum esset4 neglegi
et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum
scripta simplicium hominum pervertere?
[197]
quam ille multa
de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat5?
quam omnino multa de conservando iure civili? Quae
quidem omnia cum perite et scienter item6 breviter et
presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in
populo qui aut exspectaret aut7 fieri posse quicquam melius
putaret?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.