Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59. similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis,
Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro
sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod
neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam
rudem.
[214]
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc1
quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos
parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus
elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis
partibus, nemo in aliqua parte earum2 omnino nihil poterat:
in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non
posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.
[215]
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari3 et quo loco
locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat
autem actione; erant[que]4 ei quaedam ex his paria cum
[p. 1063]
Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat
oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus
neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque
partibus plane atque omnino defuisse5.
[216]
itaque in Curione
hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem
commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum
tardus in cogitando tum in struendo6 dissipatus fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.