[47] saevus amor docvit quasi novam artem insinuavit et infudit. et bene fabulam omnibus notam per transitum tetigit: quis enim ignorat Medeam, ab Iasone contemptam, suos filios in- teremisse? utitur autem optima moderatione: nam nec totum Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amo- rem eximat culpa; sed et illam quae paruit, et illum qui coegit, incusat. alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt: eam enim crudelem, quia permittat; illum autem inprobum, quia supra modum noceat, ita ut (ad) parricidia quoque sui violentia plures in- pulerit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.