[27] libertas amor libertatis. et aliter dicit servus, liberta- tem cupio, aliter ingenuus: ille enim carere vult servitute, hic ha- bere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Ver- gilius sub persona Tityri dicit se amore libertatis Romam venire compulsum, et item latenter carpit tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. aut certe simpliciter intellegamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum: nam ubique eum Theocritus mercennarium inducit, item Vergilius, ut "Tityre dum redeo, brevis est via, pasce capellas". quae sera tamen respexit inertem desidem, se non requirentem. nam culpat suam inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, qua uti coepit provectioris aetatis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.