[9] quae nemora hinc carmen videtur incipere. et est quaedam Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur: vel ut alii, quidam pastor Daphnin amore mortuum deflet. huius omnem ordinem ad hanc eclogam transtulit. saltus habuere puellae n. naidas nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loquere- tur, oreades diceret; naides enim fontium, oreades montium nymphae sunt. sane quia diximus easdem esse nymphas, quas etiam musas, videtur hoc dicere, quia, si cum ipso fuissent musae, id est si dedisset operam scribendis carminibus, non incidisset in tan- tas amoris angustias: vel cur eum amantem musae deseruerint, cum propter ingenium earum esset antistes.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.