previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ECLOGA SEPTIMA.

forte sub arguta c. i. d. ecloga haec paene tota Theo- criti est: nam et ipsam transtulit et multa ad eam de aliis con- gessit. 'arguta' autem modo canora, stridula: alibi 'argutum' breve significat, ut "argutumque caput". daphnis divinum hunc in- ducit, quippe filium Mercurii, ut diximus supra: nam hinc est quod paulo post dicturus est 'caper tibi salvus et haedi', quasi divinus.

[2] compulerantque g. compellere proprie est in unum locum vel diversa vel diversorum animalia cogere: Cicero in Pisonem "omni pecore compulso".

[4] florentes aetatibus hoc est aetate florente. arcades ambo non re vera Arcadesnam apud Mantuam res agitur—, sed sic periti, ut eos Arcades putares: nam et paulo post dicturus est "soli cantare periti Arcades".

[5] et cantare pares et r. p. hoc est qui possent et con- tinuum carmen dicerenam hoc est cantare, ut "ex- tinctum nymphae crudeli funere Daphnim", vel "candi- dus insuetum miratur lumen Olympi"—et amoebaeum re- ferre, ut "et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me munera sunt lauri". 'cantare' autem 'parati' pro parati ut cantarent et responderent: vel 'pares parati' quasi pariter parati.

[6] huc mihi d. scilicet circa eam partem, in qua Daphnis se- debat. teneras defendo a frigore myrtos varie hic locus exponitur. nam alii simpliciter accipiunt: dum myrtos tego et tueor, ne eas frigus exurat. alii, qui aestatis illud fuisse asserunt tempus, dicunt: 'defendo a frigore' tego contra frigus futurum. alii dicunt: 'dum defendo', id est dum mihi ad defensaculum prae- paro 'myrtos a frigore', id est quae sunt sine frigoribus; solent enim pastores vindicare sibi loca aliqua propter frigus futurum.

[7] vir gregis abusive; nam tantum hominum est: sic alibi "quem legere virum", item Horatius "et olentis uxores mariti". acyrologia est.

[9] ades alii pro imperativo accipiunt, cuius pronuntiatio similis est indicativo: Terentius "ades dum; paucis te volo". caper tibi salvus et haedi aut quia in capro est spes haedorum: aut intel- legimus istum etiam haedos perdidisse, sed nescire, quod tamen ille quasi divinus indicat. potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere.

[10] et siqvid cessare potes si potes tibi vel breve otium persuadere: nam loquitur ad hominem amantem laboris.

[11] huc ipsi potum venient per p. ivuenci 'ipsi' id est sponte sua, et intellegimus istum praeter capellarum gregem iuven- cos habuisse peculiares: aut certe 'ipsi' referamus ad haedos et caprum, ut 'per prata Iuvenci' fluminis intellegamus Venetiam, quae est haud longe a Mincio, cuius est delicias commemoraturus. alii dicunt loca ipsa 'prata Iuvenci' appellari.

[12] praetexit praetegit, ut "non tamen Anna novis prae- texere funera sacris".

[13] eque sacra et e sacra, ut "aque chao densos divum numerabat amores", id est (et) a chao. 'sacra' autem 'quercus' aut ipsam quam vult intellegit, aut universum genus, quod et Iovis et olim fatidica. examina apium scilicet.

[14] neque ego alcippen nec phyllida h. has duas intelle- gamus amicas esse cantantum; nam hoc dicit: nec Alcippen habe- bam, ut ille, ne Phyllida, ut alter: aut ut plerique putant, nomen vilicae.

[15] clauderet agnos ergo varium pecus habuit.

[16] certamen erat corydon cum thyrside figurate locutus est, magnum certamen ille cum illo, ac si dicas, magna contentio est cum Cicerone Vergilius. et videtur nominativum pro genetivo po- suisse; nam 'Corydonis' facit.

[17] posthabvi postposui. mea seria necessitatem capri in- quirendi vel haedorum. ludo cantilenae, ut "ipsum lu- dere quae vellem calamo permisit agresti".

[18] alternis igitur c. v. hoc est quod ait supra "et re- spondere parati".

[19] alternos musae meminisse volebant si 'volebant', sen- sus est, musae utriusque meminerant, ut "amant alterna camenae". sed multi 'volebam' legunt, ut sit sensus: optabam, o musae, meminisse alternos, id est omnia quae dixerunt tenere; nam et in fine dicturus est "haec memini".

[20] referebat amoebaei carminis lege, ut diximus supra.

[21] nymphae noster amor libethrides a fonte Boeotiae (Libe- thro vel a) Libethro poeta, qui primus harmoniam tradidit et aram musis consecravit. alii (Libethron) locum, in quo Hesiodus natus est, alii templum Libethridum musarum dicunt, quod a Piero, Apollinis filio, consecratum est. nymphae noster a. libethrides Libe- thros fons est, ubi coluntur musae, et sic ait 'Libethrides', ac si diceret Hippucrenides a fonte Hippucrene. ut autem poetae invo- cent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae: nam et in aqua consistere dicuntur, quae de fontibus manat, sicut existimaverunt qui camenis fontem consecrarunt; nam eis non vino, sed aqua et lacte sacrificari solet: nec inmerito: nam aquae motus musicen efficit, ut in hydraulia videmus. sane sciendum, quod idem Varro tres tan- tum musas esse commemorat: unam, quae ex aquae nascitur motu; alteram, quam ae+ris icti efficit sonus; tertiam, quae mera tantum voce consistit. et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.

[22] codro Codrus poeta eiusdem temporis fuit, ut Valgius in elegis suis refert. proxima phoebi subaudis carmina.

[23] si non possumus omnes secundum illud dixit "non omnia possumus omnes": nam debuit dicere 'aut si ego non possum'.

[24] hic arguta iuxta quam frequenter canitur, ac per hoc lo- quax, garrula. sacra pinv matri deum consecrata: sic supra "sacra quercu", scilicet Iovi dicata. et apostropham fecit, tam- quam eam consecret. et (est) intellectus 'pendebis fistula': malo catalysin facere, quam deterior esse.

[25] nascentem poetam verecunde locutus est, non iam poe- tam dicens, sed nascentem. sane hoc loco carmen exprimitur amoebaeum: nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit mo- vere. hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt: sic Horatius "ut male sanos ad- scripsit (Liber) satyris faunisque poetas": vel quod semper virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur.

[26] rumpantur ut ilia sicut etiam in Aeneide diximus, 'hoc ile' et 'haec ilia' facit, unde etiam Iuvenalis ait "vis frater ab ipsis ilibus?" nam Marullus mimogra- phus contempsit artem ad iocum movendum et parasito dixit tu "ut Hector ab ilio numquam recedis". est autem hoc dictum per amaritudinem rusticam.

[27] ultra placitum id est nimie, irrisorie, ultra quam placeo et mereor. quicquid autem ultra meritum laudatur, dicitur fascinari. bacchare herba est ad depellendum fascinum.

[28] mala lingva fascinatoria, nocendi scilicet studio.

[29] saetosi caput (hoc) capri multi per duas 'c' scribi volunt propter metrum. sane deest 'consecrat', ut "Aeneas haec de Danais victoribus arma". et si 'apri', tamquam venator; si 'capri', tamquam pastor. parvus vel humilis, vel pauper, vel minor aetate.

[30] ramosa cornva ut "cornibus arboreis". micon vel eius filius, vel patronus. vivacis cornva cervi ut enim Plinius dicit in naturali historia, cum se cervi gravatos aetate cognoverint esse, serpentes requirunt et eos flatu ad se tractos cum comederint, re- vertuntur rursus in actum priorem: diu enim vivere dicuntur.

[31] si proprium hoc fuerit quod supra petierat, scilicet ut talia carmina faceret qualia Codrus effecerat. 'proprium' sane veteres perpetuum, stabile, firmum dicebant: Terentius "ego deorum vitam ea propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates propriae sunt", id est firmae et perpetuae; et in Phormione "curavi propria ut potiretur"; et ipse "propriamque dicabo", et "da propriam, Thymbraee, domum": sic et hic 'proprium'. alii hunc Miconem alieni pecoris custodem volunt et sic dicere: interim hoc tibi caput Delia dedico; si proprium hoc meum pecus fuerit, plus dabo, id est simulacrum faciam. levi polito. levi de marmore tota solent enim plerumque caput tantum vel thoraca facere. sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona. hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debe- mus accipere. hic etiam caput apri pro dono offertur. dona autem oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non fuerint profanata.

[32] suras evincta cothurno ideo singulari usus est numero, quia hoc genus calciamenti utrique aptum est pedi: sic in primo Aeneidis "purpureoque alte suras aptare cothurno". evincta vel simpliciter, vel valde, ut "eduramque pirum".

[33] sinum lactis sinus genus est vasis: quod cum significa- mus, 'si' producitur; cum vero gremium significamus, 'si' corripi- mus. Varro de vita populi Romani "aut lepestam aut galeolam aut sinum dicebant: tria enim (haec similia sunt), pro qui- bus nunc acratoforon dicitur": Atta in Megalensibus "nempe ad mensam ubi sermo de sinu solet suboriri". sane notandum, ha- beri considerationem divinarum personarum. nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est. Pria- pus autem deus Lampsacenus est Hellesponti, qui hortos tuetur. liba placentas.

[35] pro tempore pro necessitate, pro captu rei nostrae, pro viribus, quae sunt hoc tempore.

[36] si fetura g. s. si tot agnos habuero quot oves: hoc est enim gregem suppleri per feturam. et 'fetura' est proventus, ipse fetus.

[37] nerine galatea amica Corydonis nobilis. et hoc dicit: o amica, quae talis es, qualis fuit Galatea nympha. quam cum Poly- phemus cyclops adamasset, primum concubitum eius precibus expetivit, mox vim adhibere conatus est: quem illa in mare se praecipitando ef- fugit. cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem nympha diligebat, ictu petrae interemit: cuius cruorem Galatea vertit in fluvium, qui eius retinet nomen. 'Nerine' autem patronymicon est graecum: nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias; aut in 'eis', ut Atreis; aut in 'ne', ut Nerine, Adrestine. alii pro 'Nereis' accipiunt. thymo mihi dulcior hyblae vel odore thymi Hyblaei, vel melle Hyblaeo, ut a materia rem ipsam dixerit: nam apibus, non hominibus dulcis est thymus.

[38] hedera formosior alba quia sunt et nigrae hederae, ut "aut hederae pandunt vestigia nigrae". nigra autem vel alba hedera non ex filiis, sed ex ligno cognoscitur.

[39] repetent praesepia id est vespere.

[40] tui corydonis plenum adfectu est, ut "siquis Amatae tangit honos animum".

[41] sardoniis herbis in Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis. haec comesa ora homi- num rictus dolore contrahit et quasi ridentes interimit, unde vulgo Σαρδόνιος γέλως.

[42] horridior spinosior. rusco virgulta brevia acutis foliis et pungentibus, unde et in agris scopae fieri solent. alga herba, quae in mari nascitur.

[43] lux id est dies.

[44] ite domum pasti siqvis pudor i. i. quia ad pascendum avidissimi sunt. ideo autem increpat tauros tarde redeuntes ad stabula, quia superius ille dixerat, tunc amicam suam venire debere, cum tauri ad praesepia fuissent reversi.

[45] muscosi fontes lanugine viridiore cooperti. somno mollior Turpilius "lectus".

[46] arbutus aut genus arboris frondibus raris: aut quomodo dicimus rarum hominem pro egregio et bono.

[47] defendite prohibete, excludite: Horatius "et igneam defen- dit aestatem capellis usque meis". duo ergo significat: nam aliter patriam dicimus defendere, aliter hostes, ut "hunc, oro, defende fu- rorem". iam venit aestas torrida iam advenit, iam adpropin- quat: non enim dicit aestatem esse, cum adhuc turgere gemmarum palmites dicat. et bene tarde frondere vites commemorat in Ve- netia, quae est provincia frigidior.

[48] torrida calore sicca.

[49] hic focus et taedae pingues contraria iste dicit. 'pin- gues' autem taedas ait desudantes picem.

[50] semper quantum ad hiemis spatium pertinet.

[51] hic tantum nonnulli 'hinc' legunt, ut sit intellectus: quia in domo sua semper ignis sit, ideo subiectum 'hinc tantum', ut est "hinc omnis largo pubescit vinea fetu", hoc est ex hac causa. sane 'hinc' alii propterea, alii loci significationem accipiunt. curamus quidam 'timemus' accipiunt.

[52] numerum lupus qui solam considerat praedam. et sub- auditur 'ovium', vel similium. torrentia flumina ripas quae aucta riparum munimina spernunt. et totum proverbialiter dictum est.

[53] stant et iuniperi modo plenae sunt; alias horrent, ut "stant lumina flamma"; alias vere stant, ut "stant manibus arae". Verrius Flaccus iuniperum iuvenem pirum dicit. vere autem iuniperus est quasi aculeis praedita, bacas ad piperis speciem gerens. castaneae hirsutae adhuc intra echinos suos locatae.

[54] passim abundanter.

[55] rident laeta sunt, ut "mixtaque ridenti colo- casia fundet acantho", Horatius "ille terrarum mihi praeter omnes angulus ridet".

[56] montibus e montibus. flumina sicca hyperbolicos: etiam iuges aquas, perpetuo fluentes, siccari conspicias.

[57] aret ager ordo est 'aret ager et sitit herba moriens vitio aeris', id est pestilentia corrupti aeris affligitur.

[58] invidit collibus umbras ut "tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi?" nam 'in- video tibi illam rem' dicimus, ut "invidet imperium". sane scien- dum, Vergilium pampinos numquam cum genere dicere, sed Varro- nem uti frequentius feminino.

[60] iuppiter et laeto d. p. imbri sic alibi "coniugis in gremium laetae descendit": aer enim in pluvias solvitur.

[61] populus alcidae gratissima quia ea velatus ab inferis rediit: quam Homerus ἀχερωΐδα dicit, ab Acheronte ad superos translatam: qua corona usus, duplici colore foliorum geminos labores (superorum) inferorumque testatus est. de hac sane arbore fabula talis est: Leuce, Oceani filia, inter nymphas pulcherrima fuit. hanc Pluton adamavit et ad inferos rapuit. quae postquam apud eum completo vitae suae tempore mortua est, Pluton tam in amoris, quam in memoriae sola- cium in Elysiis piorum campis leucen nasci arborem iussit, ex qua, sicut dictum est, Hercules se, revertens ab inferis, coronavit.

[62] formosae myrtus veneri myrtum ideo dicatam Veneri vo- lunt, quia cum a mari exisset, latuit in myrto, ne nuda conspiceretur: vel quia fragilis est, ut amor inconstans: vel quia iucundi odoris, ut "sic positae quoniam suaves miscetis odores".

[64] In Hebri 'nec myrtus vincet Veneris nec laurea Phoebi'. et ita adserit: 'illas dum Phyllis amabit' non tam necessarium fuit di- cere 'corylos': perinde enim est, ac si dixisset 'Phyllis amat corylos, corylos dum Phyllis amabit'.

[65] fraxinus in silvis pulcherrima bene singulis loca sua con- signavit. 'fraxinus in silvis' et post 'populus in fluviis', ut est nunc, in Vari et in Hebri: prius 'populus in fluviis', dein 'fraxinus in silvis'.

[68] fraxinus in silvis cedat tibi p. i. h. non sic erunt pulchrae arbores in suis locis, hoc est sibi aptis, creatae, sicut tu, si ad me frequenter venire curaveris.

[69] haec memini et 'memini illam rem' dicimus et 'memini illius rei', ut "nec veterum memini laetorve malorum", item "numeros memini".

[70] ex illo corydon, corydon est tempore nobis victor, nobilis supra omnes: quam rem quasi rusticus implere non potuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: